Habitavit ergo Israel in terra Aegypti, auctusque est nimis, et vixit in ea decem et septem annis, factique sunt dies sui centum quadraginta et septem annorum. Cumque videret diem obitus sui imminere, vocavit Joseph, et fecit ut poneret manum sub femore suo et juraret, id est per circumcisionis sanctitatem juravit hoc secundum Judaeos vel per Christum, quod sepeliret eum in sepulcro majorum suorum, quod Abrahamium dicitur, et interserendo dixit, ubi mortua fuit Rachel, quasi se excusans, quod non sepelierat eam, ubi ipse volebat sepeliri. Cura fuit sanctis sepeliri in terra, qua sciebant Christum resurrecturum, ut eum eo resurgerent. Distat enim Abrahamium a Calvaria fere triginta milliaribus. Cumque jurasset Joseph, conversus Israel ad lecticuli caput, quod erat ad orientem, adoravit Deum. Quidam codices habent, adoravit super caput virgae ejus, vel in capite virgae suae et utrumque stare potest. Potuit enim senex habere virgam, ut in hac aetate fieri solet, et innixus super eam adoravit, vel sceptrum, quod gerebat Joseph suscepit, donec jurasset. Cumque jurasset, innixus super cacumen nondum redditae virgae, adoravit Deum. Non enim credendum est dicentibus quod adoraverit sceptrum Joseph.